LOTIO

LOTIO
LOTIO
inter Sacrorum ritus frequens, apud Gentiles, Iudaeos Christianos. Nam et Gentiles Lotiones in Sacris olim habuêre cum in peccatorum labe expianda; quae flumineâ aquâ tolli, stulte et non sine poetarum irrisu, credebant: tum in initiatione et celebrioribus mysteriis peragendis. In non paucis enim Sacris, aquam abhiberi consuevisle, in similitudinem baptismi, discimus ex Augustino de Baptismo c. Donat. l. 6. c. 25. In multis idolorum sacrilegis sacris, bapitzati homines perhibentur. Sic caedem quamprimum corpore abluto expiare quaerebant. Virg. Aen. l. 9. v. 818.
Et laetum sociis ablutâ caede remisit:
Turnum nim. Tiberis. Ante quam ablutionem sacrum quid attrectare nefas fuit. Idem Aet. l. 2. v. 717. et seqq.
Tu genitor cape Sacra manu, patriosque Penates,
Me bello e tanto digressum, et caede recenti
Attrectare nefas ——
Sed et ante sacra adeunda lavabantur. Homer.
—— Τηλέμαχος δὲ
Χεῖρας νιψάμενος πολιῆς ἁλὸς, ἔνχετ᾿ Α᾿θην´ῃ.
—— Telemachusque
Lotis in ponto manibus sic Pallada adorat.
Et Penelope apud eundem ante preces aquâ se abluit. Iidem non nisi loti res fructuosas curabant, ut de cura apum loquens firmat Columella l. 9. c. 14. etiam ἐπὶ κοίτῃ ritu isto defungebantur etc. Hodieque apud eosdem, ut et Mahometanos, lotione nihil frequentius. Verum hae aquae cum divinâ auctoritate ac promissis carerent, atque extra Dei usurparentur foedus, inutiles ac viduae erant; ut non ineleganter Tertullian. ait l. de Bapt. Sed et de viduis aquis sibi mentiuntur: Non enim maritae, vel ullâ spiritûs potentiâ fecundae erant, nec omnino unda ista fuit genitalis. Iudaeorum Lotio s. Baptismus duplex erat; Alter pollutorum, Gap desc: Hebrew, qui antequam sacrorum participes redderentur, lotionibus quibusdam ac piamentis uti debebant. Et certe communis purificationum ratio et quasi caput consistebat in balneis, Lev. c. 15. v. 16. in quibus aquâ vivâ totum corpus abluebatur: affinisque erat huic Baptismo manuum lotio, quam anxie et superstitiose iam inde ab antiquis temporibus observabant, vide de Pharisaeis Marci c. 7. v. 2. Alter proselytorum, Gap desc: Hebrew, per quem alienigenae in Iudaeorum Remp. ac Religionem initiabantur: Hi enim, praeter circumcisionem et Sacrificium, Lotione praeterea s. Baptismo, in Iudaeorum sacra transibant olim; hodie vero, ceslantibus sacrificiis, solâ Circumcisione ac Bapitsmo, adoptantur. Unde vero ea apud Iudaeos Lotio ortum traxerit, incertum est. Quidam ad Iacobum, familiam suam lustrantem, Gen. c. 35. v. 2. alii verosimilius ad Mosem, in deserto, ritum illum referunt, Exodi c. 19. v. 10. et 11. Et edixit Iehova Moschi, ito ad ipsum populum, ut sanctifices eos hodie et cras, et lavent vestimenta sua; ut sint parati in diem tertium. Festum nempe qui baptismi erat. Et omnes in Mosen baptizatos esse nube et mari, Paulo memoratus, 1. Cor. c. 10. v. 2. Hoc certum est, sive istâ occasione coeperit, sive postquam Samaritae circumcisionem accepêrunt; sive denique post templi excidium, aut serius: Baptismum illum, ad sacrarum lotionum, aut apud Vett. aut in templo deinceps (ubi
labri aenei, a Moyse exstructi, loco, mare aeneum, e quo aqua e duodecim siphonibus s. mammis promanabar. ut inde Sacerdotes, ad ingressum Tabernaculi lavare possent, Salomo struxit) usitatarum, exemplum, primum fuisle usurpatum. Peragebatur haec lustratio statim a circumcisione, mox ubi dolores eius interquieverant. Praemittebatur autem examen sollenne; dumque novus fidei candidatus abluebatur, religionis praelegabantur articuli; interimque ipse mergebatur, adstante Sapientum Triumviratu. Eodem ritu et liberi eius lustrabantur, atque universa fam. etiam qui sequioris sexûs erant: quod si parentes praemortui forent, locum eorum tres isti e Sapientum Collegio, qui baptismis praeerant, implebant; atque iis quasi testibus illi initiabantur. Hi itaque sic expiati cum essent, in Iudaicae gentis nomen ac decus veniebant; atque, exutâ peregrinitate et pristinâ consanguinitate obliteratâ, novorum quasi natalium ius accipiebant ac deinceps pro Iudaeis ac Dei domesticis habebantur. Unde posteros eorum rursum tingi et novo baptismo inaugurari fas non erat, quippe qui pro veris Israelitis censebantur. Atque hunc Iudaeorum baptismum, qui humanus ac Ecclesiasticus duntaxat ritus erat, CHRISTUS, ex eorum sententia, qui iam tum illum obinuisle censent, consecravit, et reiectâ circumcisione, novae Eccl. Sacramentum esse iussit, ita ut, sicut olim per circumcisionem et baptismum, ita nunc per hunc solum Deo
liberi nascantur. Primus vero hunc usurpavit Ioh. ab eo ritu Baptista dictus, non sine auctoritate Dei ac iussu, Lucae c. 3. v. 2. Ioh. c. 1. v. 33. et Matth. c. 21. v. 25. Sed de hac Christianorum Lotione, Theologos consule; plura hanc in rem vide apud Franc. Burmann. Synops. Theolog. tom. I. l. 4. c. 22. et tom. II. l. 7. c. 6. §. 3. et seqq. Vide quoque infra, Lustratio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Lotio — Einordnung der Lotio Eine Lotio (auch Schüttelmixtur genannt) bezeichnet eine Form von Hautpflegemitteln, die auch als flüssiges Puder betrachtet werden kann. Es handelt sich dabei um eine Suspension oder um eine Emulsion mit sehr geringem oder… …   Deutsch Wikipedia

  • Lotio — Lo̱tio [von lat. lotio = das Waschen, Baden, Schwemmen] w; , ...io̱|nes: = Mixtura agitanda …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • LOTIO Manuum — apud Hebraeos, anxie ac superstitiose iam inde ab antiquis temporibus, uti diximus, observata est. Hinc Pharisaei et quidam ex Scribis, quum vidislent quosdam ex discipulis Iesu, Marci c. 7. v. 2. pollutis manibus, i. e. illotis edere panem,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • lotio — lo·tio …   English syllables

  • lotio nigra — ˈlōshēˌōˈnīgrə noun Etymology: New Latin : black wash 1 …   Useful english dictionary

  • MANUUM Lotio — vide supra Lotio manuum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEDUM Lotio — vide supra Lotio manuum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lot. — lotio, a lotion …  

  • Hautpflege — Die Hautpflege ist Bestandteil der Körperpflege und umfasst im weiteren Sinne die Reinigung und Behandlung der Haut mit dem Ziel die natürlichen Schutzmechanismen und die Gesundheit der Haut zu erhalten und das allgemeine Wohlbefinden zu… …   Deutsch Wikipedia

  • lotion — [ losjɔ̃ ] n. f. • loccion 1372; bas lat. lotio, de lavare « laver » 1 ♦ Vx Action de se faire couler un liquide sur le corps pour le laver, le rafraîchir. ⇒ ablution, bain. Mod. Application d un liquide sur une partie du corps, dans un but… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”